- HYDRAULA
- HYDRAULAin l. HYDRAULAE de excusat. muner. l. 10. C. Accursio est, qui aquam deferebat in Palatium Principis, vel qui custodiebat aquaeductum aulae Imperialis: Melius aliis, Praefectus machinae hydraulicae, nobilissimi instrumenti Musici, cuius Ctesibius Alexandrinus repertor fuisse traditur: quodque accuratissime describit Vitruv. item Porphyr. in Panegyr. et Gul. Malmesbur. in Reb. Angl.Vide Salmas. ad Lamprid. in Heliogab. et infra. Sed et Hydraulae et Organarii dicebantur olim, qui organaaquâ animata pulsare docti erant: imo et follibus quoque Hydraulica ipsa non caruêrunt. De iis ita Prophyr. in Panegyr. dicto Constantino Aug.Haec erit in varios species aptissima cantus,Perque modos gradibus surget fecundea sonoris,Aere cavo et tereti, calamis crescentibus aucta.Quis bene suppositis quadratis ordine plectris,Artificis manus in numeros clauditque aperitque,Spir amenta probans placidis bene consona rhythmis,Sub quibus unda latens properantibus incita ventis,Quos vicibus crebris iuvenum labor haud sibi discors,Hinc atque hinc animaeque agitant.Aquâ ergo impellente edi hunc conecntum patet, quod et ipsa nominis retio indigitat. Hinc iterum Aur. Cassiod. l. 1. Ep. 45. Facit aquas ex imo surgentes praecipites cadere, igenm ponderibus currere, organa extraneis vocibus insonare, et peregrinis flatibus calamos complet, ut Musicâ possint arte cantare. Idem l. 3. Ep. 53. Huic tamen mechanicus omnino adiungendus est, ut undas, quas iste reperit, ille levet, et arte subire faciat, quod ascendere non praevalei per naturam. Unde et Serv. ad Virg. Aen. l. 7. in limine, v. 23.Neptunus ventis implevit vela secundis.Physice, inquit, locutus est: motu enim aquae ventus creatur, ut videmus in bombis Organorum. Rationem ea pulsandi indigitat Claus. in Cons. Mallii Theodori Carm. 17. v. 316 et seqq.Et qui magna levi detrudens murmura tactu,Innumeras voces segetis moderator aenaeIntonet erranti digito, pedtbusque trabaliVecte, laborantes in carmina concitat undas.Pulsabantur namque pedum manuumque alili ministerio; quod artificium abunde persequutus est M. Vitruv. l. 10. Invenisse hanc Musices pattem, ut reliquas, Euterpem, contendit Martian. Capella l. 9. sed magis ad historicam veritatem Terrulian. l. de Anima, portentosissimum Archimedis eam inventum vocat. Secundum Vitruv. vero Architect. l. 9. c. ult. Ctesibius, cum animadvertisset ex caeli tactu et expressionibus spiritus vocesque nasci, his principiis usus Hydraulicas machinas primus instituit. Quod ipsum docuit Alicides apud Athen. l. 4. c. 23. p. 174. addens Ctesibium hunc et Alexandrinum et Tonsorem fuisse. Vide quoque Plin. l. 7. c. 37. Erat horum organorum frequentissimus olim in conviviis usus: Quamvis enim dum structores suis fungebantur muneribus, organa, tibiae, citharae, variaque alia insonarent instrumenta, praecipua tamen Hydraulica fuêre. Petron. Sat. Edit. Gonsal. de Salus p. 20. Edit. Bosch. c. 36. cantante Hydraule Darium pugnare. Suet. in Ner. Claud. c. 41. Ac ne tunc quidem aut Senatu aut populo coram appellato, quosdam e primoribus viris domum evocavit, transactaque raptim consultatione, reliquam diei partem, per organa Hydraulica novi et ignoti generis circumduxit etc. Quare laus illa non vulgaris Theodorici Gothorum Regis, quod, dum epularetur, Organa Hydraulica non sonarent, ut loquitur Sidon. Apoll. l. 1. Ep. 2. Ipse Amm. Marcell. in hunc luxum acriter invectus est, l. 14. c. 6. Pro Philosopho cantor, et in locum Oratoris, artium Doctor ludicrarum accitur, et Bibliothecis sepulchrorum ritu clausis in perpetuum, organa fabricantur Hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes, tibiaeque et histrionici gesrus instrumenta non levia etc. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 29. Sed quia aquaticorum horum organorum non esset facilis ratio, spiritalia dein nostra et pneumatica praevaluêre. Hinc incertus quidam Auctor in Annales Gallicos retulit, A. C. 826. Georgium quendam Presbyterum de Venetia organum Hyuraulicum Aquisgrani fecisse: quod argumento sit, aur desiiste prorsus iam tum, aut minus fuisse in usu, Pignor, de Serv. ubi Romae in Quirinali, in hortis Pontificiis, huius generis organum se vidisse, audivisseque non sine comitum admiratione, cum Musicos modos variator, nemine plectra manu tangente, refert p. 177. Vide quoque infra Organica: De Hydraulo Cresibii, vero plura apud Salmas. ad Solin. p. 637. ubi et de Hydraulicis Veterum Horologiis. Ut et recentiora quaedam addam: Hydraulica Machina, perpetui morus simia, recenter ab Auctore inventa, clepsydra est, quae, ubi effluxit, inversa, iterum fluit obersa, caelum aquarum aspergine irrorans, in Museo Kircher. memoratur que Georgio de Sepibus p. 3. Ibidem machina visitur Hydraulica, primum Mobile seitissime exprimens, et aereum colubrum desuper aquae incumbentem violento rore in spiras et volumina impellens. Porro aquivoma machina Hydraulica, in cuius coronide stat figura varios liquores hospitibus propinando eructans. Horologium quinetiam Hydraulicum, intra crystalinos tubos, quinque palmorum altitudinis globos aut genios susque deque urgendo aut deferendo, horas interdistinctas indicans. Item machina Hydraulica, cui innititur scyphus crystallinus, cui ab uno latere sitibunda innititur volucris aquam ebibens, quam ex altero latere incumbens hiante ore coluber revomit. Machina quoque Hydrotectonica, perennibus guttis hinc armatos equites, inde remeantium tubam versans etc. De quibus omnibus vide Georg. de Sepibus in Museo Kircher. p. 2. et 3. adde infra dicenda ubi de Magnete, et Mechanice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.